- CARPATHUS
- CARPATHUSinsul. in mari Mediterraneo, contra Aegyptum media, inter Rhodum et Cretam ducentorum stadiorum citcuitu, quatuor urbibus insignis. Ab ipso situ Carpath dicta est, quia est ad oram Cariae. Ut enim Hebraeis pea vel peath, ita Syris patha est latus, orae, plaga, regio. Quod in Isidoro legitur, Carpathon vocatam, propter celerem fructuum maturitatem, tam futile est, quam quod sequitur, ex hac insula dici Carpasias naves magnas, et spatiosas. Hodie Scarpanto. Hinc Capathius testem, et Carpathius leporem apud Archilochum, proverbium est in eum, qui testem in sui malum adducit, vel aliquid aliud in sui perniciem adfert, uti qui lepores in Carpathon insulam deserunt, adeo excrescentes, ut fruges omnes dissipent maximô incolarum detrimentô. Mari, inter Aegyptum et Cretam, nomen dedit haec insul. Philonis Carpathii, qui commentarium in Canticum Canticor. scripsit, tempore Epiphanii, patria. Plin. l. 4. c. 12. Davity, t. 2. p. 54. 55. oppid. habuit Posidium, nunc etiam Scarpanto dictum. Sub Turcis. Baudrand. qui ibi Cadi, i. e. Iudicem habent. Incolae Graeci sunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.